# Astronomia nova 128-2

Kepler, Astronomia nova, CONCLVSIO SECVNDAE PARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/128-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/128-2

Ecce magnam differentiam prosthaphaerescon orbis annui, cum tamen anomalia commutationis utrinque eandem polliceatur. Causam indicat nobis hypothesis COPERNICANA. TERRA in D & I putabatur aequaliter distare a c puncto aequalis motus: invenitur vero distare inaequaliter, ut centrum ejus circuitus sit in B versus A SoLEM Per aequipollentiam igitur epicyclus Hi in forma PTOLEMAInon aequaliter circumjectus est puncto F, cujus viam eccentricam nobis acronychiae observationes describebant, & cirea quod motus epicycli regularis est. Et vergit G centrum epicycli ad E in partes perigei Solaris. In TYCHONICA similiter KL deferens SYSTEMATA Planetaria non aequabiliter ambit C TERRAM, circa quam motus illius orbis regularis est, sed vergit M centrum ejus circuitus in partes perigaei Solis.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
