Latin
CAPVT XXIII
Kepler, Astronomia nova 130
Unproofread scanNot analysed yet
TYCHO BRAHE vero eccentricitatem SOLIS, hoc est, distantiam C puncti aequatorii ab A centro corporis SOLARIS (in COPERNICO) vel distantiam A puncti aequatorii motus SOLARIS a e centro terrae (in TYCHONICO-PTOLEMAICA suppositione) invenit 3584. cujus dimidium 1792 parum admodum ab 1837 dissiConsentaneum igitur est, dimidiationem eccentricitatis in det. theoria SOLIS valere, quae prius etiam capite xIX &XX in eccentrico Martis valuerat. Nam observationes a me adhibitae non sunt adeo scrupulosae (propter longas deductiones, &usurpationem diurni controversi) ut de XLV particulis centies millesimis certi quid definire possint. ut taceam praecessionem temporis intermedii neglectam in motu eccentrico MARTIS &SOLIS. Quae hic de circuitu TELLVRIS demonstrata sunt, simili planeatione &de epicyclo PTOLEMAICO &de TYCHoNIcO deserente siSTEMATIS demonstrari possunt; tantummodo, ut in scliemate apsides in contrarias partes convertantur. Supposui autem hic &apogaeum SOLIS a TYCHONE doco justo constitutum, &orbitam SOLIS (seu TERRAE) quam corpore peragrat, ordinari in circulo. De quo etsi analogia ad Planetas caeteros diversum testabitur infra cap. XLIV: exilitas tamen deflexus plane nihil nostrae demonstrationi incommodat