# Astronomia nova 130

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/130

TYCHO BRAHE vero eccentricitatem SOLIS, hoc est, distantiam C puncti aequatorii ab A centro corporis SOLARIS (in COPERNICO) vel distantiam A puncti aequatorii motus SOLARIS a e centro terrae (in TYCHONICO-PTOLEMAICA suppositione) invenit 3584. cujus dimidium 1792 parum admodum ab 1837 dissiConsentaneum igitur est, dimidiationem eccentricitatis in det. theoria SOLIS valere, quae prius etiam capite xIX & XX in eccentrico Martis valuerat. Nam observationes a me adhibitae non sunt adeo scrupulosae (propter longas deductiones, & usurpationem diurni controversi) ut de XLV particulis centies millesimis certi quid definire possint. ut taceam praecessionem temporis intermedii neglectam in motu eccentrico MARTIS & SOLIS. Quae hic de circuitu TELLVRIS demonstrata sunt, simili planeatione & de epicyclo PTOLEMAICO & de TYCHoNIcO deserente siSTEMATIS demonstrari possunt; tantummodo, ut in scliemate apsides in contrarias partes convertantur. Supposui autem hic & apogaeum SOLIS a TYCHONE doco justo constitutum, & orbitam SOLIS (seu TERRAE) quam corpore peragrat, ordinari in circulo. De quo etsi analogia ad Planetas caeteros diversum testabitur infra cap. XLIV: exilitas tamen deflexus plane nihil nostrae demonstrationi incommodat

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
