Latin
CAPVT XXIV
Kepler, Astronomia nova 131
Unproofread scanNot analysed yet
Ac cum ex tribus punctis circulus describatur, ex trinis igitur hujusmodi observationibus situm circuli, ejusque augium, quod prius ex praesupposito usurpaveram, &eccentricitatem a puncto aequalitatis inquiram. Quod si quarta observatio accedet, ea erit loco probationis. PRIMVM tempus esto anno MDXCX D. V Martii vesperi H. VII M.X eo quod tunc &latitudine penè caruit, ne quis impertinenti suspicione ob hujus implicationem in percipienda demonstratione impediatur. Respondent momenta haec, quibus &ad idem fixarum punctum redit: A. MDXCII D. XXIJan. H. VIM. XLI: A. MDXCIIID. VIII Dec. H. VI. M. XII: A. MDXCVD. XXVI Octob. H. VM. XLIV. Estque longitudo Martis primo tempore ex TYCHONIS restitutione COPERNICI i. 4. 38. 50: sequentibus temporib. toties per i. 36 auctior. Hic enim est motus praecessionis congruens tempori periodico unius restirutionis MARTIS Cumque TYCHO apogaeum ponat in 25–8, aequatio ejus erit 11. 14. 55: propterea longitudo coaequa PTOLEMAEI Eodem vero tempore &commutatio seu differentia medii morus SOLIS a medio Martis colligitur differentia inter medium SOLIS &MARTIS coaequatum eccentricum 10. 7. §. 1. PRIMVM haec in forma COPERNICANA ut simpliciori ad sensum proponemus. TICHOJUSit à punctum aequa