# Astronomia nova 135

Kepler, Astronomia nova, DE MOTIB. STELLAE MAR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/135

Et ut obiter moneam, haec quatuor puncta G. F. 1. K. facient in rei veritate arcum plane aequalem & aequaliter situm cum priori arcu GHEZ in forma PTOLEMAICA: quia nulla amplius est differentia, quam quod PTOLEMAEVS epicyclum theoriae SOLIS aequalem in eccentrico circumfert, TYCHO eccentricum in theoria SOLIS seu in aequali circulo ipsi epicyclo PTOLEMAICO. Rursum igitur manentibus iisdem angulis & numeris demonstrabitur, quod iineae AHSAT, AE ASa praeter opinionem sint inaequales. Itaque punctum illud eccentrici, unde consurgit MARTIS & omnium Planetarum eccentricitas quod jam ponitur in linea medii motus SOLIS secundum mentem artificum priorum) non circumit in illo circulo DC, circa cujus centrum K aequales facit angulos aequalibus temporibus; sed in circulo HTES, cujus centrum à i centro eccentrici SOLIS vergit in partes contrarias, ut hactenus crassa Minerva ex ipsis lineis apparuit.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
