# Astronomia nova 146-3

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/146-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/146-3

CAPVT Explorantur & comparantur distantiae MARTIS a SOLE, in aequali utriusque semicirculi distantia ab aphelio: simul etiam exploratur fides hypotheseos vicariae. VM in hunc modum de MARTIS motibus triumpho, cique ut plane devicto, Tabularum carceres, & aequationum eccentri compedes necto, diversis nunciatur locis, futilem victoriam, & bellum tota mole recrudescere. Nam demi quidem hostis, ut captivus, contemptus, rupit omnia aequationum vincula, carceresque tabularum effregit. Nulla enim methodus ex praescripto opinionis cap. XLV administrata Geometrice, vicariam hypothesin capitis xVI. (quae veras habet aequationes ex falsa causa manantes) propinquitate numerorum potuit aemulari. Foris vero speculatores per totum eccentri circuitum dispositi, distantię inquam genuinae, profligarunt meas causarum Physicarum ex cap. XLVaccersitas copias, earumque jugum excusserunt, resumpta libertate. Jamque pa CAr. LI. rum abfuit, quin hostis fugitivus sese cum rebellibus suis conjungeret, meque in desperationem adigeret: nisi raptim nova rationum Physicarum subsidia, fusis & palantibus veteribus, submisissem; & qua sese captivus proripuisset, omni diligentia edoctus, vestigiis ipsis nulla mora interposita inhaesissem. Vtramque rem ut gesta est ordine narrabo sequentibus aliquot capitibus.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
