Latin
CAPVT
Kepler, Astronomia nova 148-3
Unproofread scanNot analysed yet
pauloque minor, quod §. minutis simus Nodo propiores. Assumpta vero inclinatione 2. 36. cum hic angulus ad O sit 6i. ad Terram 38. necesse est sequi latitudinem i. 56. Sed usurpatione refractioS: circiter; indice nostra tabula Parallactica. nis Fixarum, latitudo nobis relinquebatur 3. 29. Sept: Solaris vero usurpatione redigebamur per 6. 33. in Austrum. Itaque hinc justo plus fuit in nostra refractione suscepta, inde minus. Intermedia itaque refractio justa fuerit, Sit O Sol, Scilicet Mars nobis reponetur in g. 46–2. scilicet 3. 36. B. A. puncta orbitae Telluris, Alocus Terrae in priori observatione, B in posteriore, M Mars. Connectantur lineae. Et quamvis Mars non praecise redierit in eundem locum, in utroque tamensitu repraesentetur à linea OM. Est igitur AMO 28. 41. 14. &AO 101365. Assumatur MO distantia Martis a Sole (quae hic quaeritur) quasi cognita, sitque 154200. Cadet igitur OM in 15. 3i. 3 u0. Quod si OM in priori observatione est 154200 assumpta, in posteriori debet assumi brevior. Vnus quidem gradus hoc eccentrici loco mutat distantiam 240 particulis, qualicunque forma distantias extruendi utaris. Ergo cum hic differant longitudines mediae 13 minutis, &subtracto modulo praeceßionis, tantum octo; pars proportionalis de 240 est 32. Quare in secunda observatione assumpsimus OM ISAIGO. Sed &OMEscitur, scilicet 38. 6. 46, &OB est 98232. Ergo datur OMB 23. §. 11. Quare OM secunda vice in 15. 46. δ κ0, differens à priori loco eccentrico per 9 minuta. Debuit differre paulo amplius. Nam anomaliae mediae differebant per 8. 3. quibus in eccentri coaequata anomalia hoc loco respondent 7. 49. His adde praeceßionem aequinoctiorum intermediam 4. 45. Accumulantur igitur 12. 37. Debuit igiturin 15. 43. 45 o cadere. Paulo igitur aliae sunt nobis suscipiendae distantiae OM, &quidem sic alterandae, ut 21/2 minutis circiter plus ab invicem discedant lineae ab OM repraesentatae. Terra enim in A versante, debet OM in antecedentia movers; &in consequentia, Terra in B. Id autem sit, si OM auxeris: Vt primo loco sit 154400, secunda vice 154368. Tunc enim cadit OM primum in 25. Est autem anomalia media primo tempore 87. 9. 24. sequenti 87. 16. 36. Atque haec in longitudine media priore. Pro longitudine media altera serviet nobis observatio anni MDCXV mense Decembri, bene munita consensu aliquot dierum continuatorum; &ibi loci etiam Vicaria hypothesis ad unguem repraesentavit locum Martis acronychium Octobri praecedente. Adjungemus consensus causa &Octobrem anni MDEXVII. Reliquis annis observatus non est hoc eccentri loco. Nam cadit locus eccentricus in 1011. Itaque Mars hoc loco versans anno MDLXXX Novembri, fuit observatus ultimò. Anno MDLXXXII in Octobrem incidit ejus in hunc locum adventus, cum nondum ferveret observandi studium; Anno MDLXXXIV in Septembrem, MDLXXXVI in Julium, MDLXXXVIII in Junium, MDXC in Aprilem, MDXCII in Martium; quibus temporibus Soli vicinus ob brevitatem &claritatem noctium in Dania, neglectus fuit: cum stellis Fixis, Lunae, Planetisque reliquis, quoties opportunitas aliqua fuit, essent intenti.