# Astronomia nova 15

Kepler, Astronomia nova, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/15

Differentia 246 particulae, quae in prosthaphaeresi orbis annui paulo maPossumus & jus quid efficere possunt: ut infra parte quarta patebit. illam minutulam aequationum differentiam obliterare, si, quam Braheus eccentricitatem MARTIS in forma Copernicana invenit 20160, eam in forma Ptolemaica statuamus 20103. Distantiae vero formae Copernicanae Ptolemaicis non possunt aequari, nisi aequatio 43 minutis varietur. In quadam aequipollentia tentata in hypothesi tabularum Lunarium TYCHONIS duos illos epicyclos Copernicanos in talem eccentricum Ptolemaicum cum aequatorio puncto transposui: nihilominus tamen & epicyclum addidi propter aliam & peculiarem Lunae inaequalitatem. DENIQVE cum per caput secundum in hac forma Copernicana major epicyclus cum suo concentrico perfectissima aequipollentia possit transponi in eccentricum, cujus eccentricitas sit aequalis semidiametro epicycli majoris, superaddito ergo epicyclo minore ipsi huic eccentro Copernicano nascetur eccentrepicyclus, paria faciens ad unguem cum duplici epicyclo in concentrico, nec plus, hoc ipso ab eccentrico Ptolemaico cum aequante discrepans.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
