Latin
CAPVT
Kepler, Astronomia nova 151
Unproofread scanNot analysed yet
Rursum admodum propinque dimidium ipsius 3600 attigimus. quod proculdubio plene assequemur, ubi &ipsissimum apogaeum attigerimus. Sciendum tamen est, si ponamus viam TERRAE non esse plane circulum, sed angustiorem ad latera, prodire hic an paulo minorem quam 163100. Et tunc 1 1/2 scrupulis ablatis a loco eccentrici, &usurpata eccentricitate TERRAE I8OO, &aphelio 5 1/2 p, prodeunt hae visiones Consentit haec positio etiam meis observatis anno MDCIV D. XXIX Febr. vel X Martii; quem diem sequente nocte, culminantem MARTEM inveni meis instrumentis in 26. 18122. &his assumptis calculus ipsum refert in 26. 171/222. Fuit autem H. VIII †paucis horis ante observationem rursum in eodem loco eccentrici. Caeterum quia hic MARS obtinet latitudinem, igitur an modo inventa, est distantiam puncti in plano eclipticae a centro SOLIS, in quod punctum perpendicularis ex corpore MARTIS demittitur, ut supra monitum capite xx. Vera autem ipsius corporis PLANETAE a centro SOLIS distantia paulo fiet longior per 37 particulas.