# Astronomia nova 151-2

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/151-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/151-2

CAPVT XXVIII. Assumptis non tantum locis SOLIS sub zodiaco, sed etiam distantiis SOLIS a TERRA, per eccentricitatem 1800 extructis; per aliquammultas observationes MARTIS in eodem loco eccentrici versantis videre, an unanimi consensu eadem distantia MARTIS a SOLE, idemque locus ejus eccentricus ubique eliciatur. quo argumento comprobatum erit, eccentricitatem SOLIS 1800 justam esse & recte assumptam. MIRERE lector, quod jam tertia vice eccentricum locum MARTIS non praesuppono, ut is ex hypothesi acronychiarum observationum supra inventa extruitur. Nam dixi hypothesin illam esse vicariam tantum, non naturalem; itaque tantam ejus esse fidem, quantum ab observationibus cogitur; & posse locis inter observationes intermediis nonnihil exorbitare Traeterea expedit nobis varias habere demonstrationum METHODOS ad manus, quibus distantias MARTIS a SOLE undique per totum circulum tuto exploremus. Et hic quoque nova forma sequetur. Observationes hae sunt. Anno MDLXXXIII. Xxii April. 1X 1 fuit in 1. 17 8 Lat. 1. 501/ B. Anno MDLXXXV. IX Mart. IX.–– XI Mart. v XII Mart. v Anno MDLXXXVII.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
