# Astronomia nova 151

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/151

Rursum admodum propinque dimidium ipsius 3600 attigimus. quod proculdubio plene assequemur, ubi & ipsissimum apogaeum attigerimus. Sciendum tamen est, si ponamus viam TERRAE non esse plane circulum, sed angustiorem ad latera, prodire hic an paulo minorem quam 163100. Et tunc 1 1/2 scrupulis ablatis a loco eccentrici, & usurpata eccentricitate TERRAE I8OO, & aphelio 5 1/2 p, prodeunt hae visiones Consentit haec positio etiam meis observatis anno MDCIV D. XXIX Febr. vel X Martii; quem diem sequente nocte, culminantem MARTEM inveni meis instrumentis in 26. 18122. & his assumptis calculus ipsum refert in 26. 171/222. Fuit autem H. VIII † paucis horis ante observationem rursum in eodem loco eccentrici. Caeterum quia hic MARS obtinet latitudinem, igitur an modo inventa, est distantiam puncti in plano eclipticae a centro SOLIS, in quod punctum perpendicularis ex corpore MARTIS demittitur, ut supra monitum capite xx. Vera autem ipsius corporis PLANETAE a centro SOLIS distantia paulo fiet longior per 37 particulas.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
