Latin
CAPVT
Kepler, Astronomia nova 160-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXX. Tabula distantiae SOLIS a TERRA ejusque usus. N hunc modum extructis distantiis SOLIS tanquam ad intetros gradus anomaliae coaequatae totius semicirculi (nam quę altero semicirculo sunt, ęqualiter ab apogeo distantes, cum his, ęquales quoque sunt his.) conjecimus hic in tabellam, cujus columnae tres sunt. In prima, quam diximus anomaliam mediam, sunt anguli δεμ. δέθ. δέξ. δέι. δέν. compositi ex δαμ. δα θ. δαξ. δαν integrorum graduum angulis, &ex eorum aequationib. Opticis seu eccentri, putaὄμα. βθα. βζα εἰα. βνα. In secunda, distantiae ipsae αμαθ, agacollocantur e regione. In tertia, sub titulo anomaliae coęquatę collocantur anguli hic non depicti, sed quorum originis ratio partim jam statim partim capitibus XxxI &XL detegetur. Existunt autem per subtractionem aequationum Opticarum ἀμβ &c. a δαμ &c. Itaque ipsis δαμ angulis integrorum graduum nullam dedimus columnam; quia sunt medium arithmeticum inter columnarum lateralium angulos, &sic seipsis facile intelliguntur, nec usui sunt, ut audiemus.