# Astronomia nova 167-2

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/167-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/167-2

CAPVT XXXIII. Virtutem quae Planetas movet, residere in corpore SOLIS. VM ergo demonstratum sit capite superiore, moras PLANETAedn aequalibus partibus circuli eccentrici (sive in aequalibus spaciis aurae aetheriae) esse in proportione ea, in qua sunt ad invicem eorundem spaciorum abscessus a puncto, unde computatur eccentricitas: seu simplicius; quo longius abest PLANETA a puncto illo, quod pro centro mundi assumitur, hoc debilius illum incitari cirea illud punctum: necessarium est igitur, ut causa hujus debilitationis insit aut in ipso PLANETAE corpore, eique insita vi motrice, aut in ipso suscepto mundi centro. Est siquidem usitatissimum axioma per universam Philosophiam naturalem: Eorum; quae simul & eodem modo fiunt, & easdem ubique dimensiones accipiunt, alterum alterius causam aut utrumque ejusdem causae effectum esse. Vt hic intentio & remissio motus, cum accessu & recessu a centro mundi, in proportione perpetuo coincidit. Quare vel debilitatio ista erit causa discessionis sideris a centro mundi, vel discessio debilitationis, vel utriusque erit aliqua causa commums At CAP. XXXIII. neque opinari quis quam potest, tertium aliquid concurrere, quod duobus hisce communis causa sit; & in sequentibus capitibus patebit, non esse nobis necesse tale quippiam confingere, cum sufficiant duo ista sibi ipsis. Porro neque est naturae consentaneum, fortitudinem vel debilitatem in motu longitudinis esse causam distantiae a centro. Distantia enim acentro prior est cogitatione & natura quam motus in longum. Equidem motus in longum nunquam est citra distantiam a centro, cum requirat spacium in quo conficiatur: distantia vero a centro, citra motum fingi potest. Ergo distantia erit causa vigoris in motu, & major minorque distantia, majoris minorisque morae.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
