# Astronomia nova 174.6-7

Kepler, Astronomia nova, 174.6 to 174.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/174.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/174.6

SATVRNVS enim inhabilior est quam JVPITER, quia tardius restituitur: cum orbis virtutis apud SATVRNI iter aeque celeriter restituatur ac orbis virtutis apud iter JovIS; & sic consequenter, usque ad MERCVRIVM, qui procul dubio ad exemplum superiorum, etiam ipse tardior erit, virtute, quae ipsum vehit. Necesse est igitur, ut Planetariorum globorum natura sit materiata, ex adhaerente proprietate, inde a rerum principio pronâ ad quietem seu ad privationem motus. Quarum rerum contentione cum nascatur pugna; superat igitur plus ille PLANE,qui n virtute imbecilliore consistit, eaque tardius movetur; minus ille, qui SOLI propior. Docet hinc anologia statuere, omnibus PLANETIS, ipsi etiam MERCVRIO humilimo, inesse vim materialem sese explicandi nonnihil ex orbe virtutis SOLARIS. Vnde evincitur, SOLARIS corporis gyrationem multo antevertere omnium PLANETARVM periodica tempora; ideoque ad minimum citius quam trimestri spacio SOLEM semel in suo spacio gyrari.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
