# Astronomia nova 176.6-7

Kepler, Astronomia nova, 176.6 to 176.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/176.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/176.6

BERTO Anglo demonstrante magnus quidam sit magnes; eademque eodem autore COPERNICI assertore convolvatur in dies singulos, uti ego SOLEM volvi conjicio: & ob id ipsum, quia fibras habet magneticas, lineam motionis suae rectis angulis intersecantem, ideo illae fibrae variis circulis motioni parallelis polos TELLVRIS circumsistant: ut jam jure optimo LVNAM ab hac TERRAE convolutione, ejusdemque virtutis magneticae translatione rapi statuerim, triginta tamen vicibus tardiorem. SCIO TERRAE filamenta ejusdemque motus aequatorem signare, LVNAE vero circuitus zodiaco lese familiarius applicare: qua de re in sequentibs cap. xxxviI & parte V. Hoc uno excepto caetera conveniunt: TERRA TBRRA in intimo complexu est LVNARIS periodi, ut SoL in caeterorum PLANETARVM. Et ut PLANETAE a SOLE fiunt eccentrici, sic LVNA a TERRA: ut certum sit a LVNAE motore TERRAM ceu quandam cynosuram spectari, uti SoL spectatur a motoribus PLANETARVM caeterorum propriis; de quibus capite XXXvIII. Itaque plausibile est, cum TERRA LVNAM cieat per speciem, sitque corpus magneticum; & SOL PLANETAS cieat similiter per emissam speciem: SOLEM itaque similiter corpus esse magneticum.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
