# Astronomia nova 177

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/177

CAPVT XXXV. An ut luminis, sic & motus ex SOLE, contingat privatio in PLANETIS, ex ANTIOPAZEI AM opportune resumam & objectiones capite XXXIII allatas; ubi cognationi lucis & virtutis motricis opponebatur primo offuscatio siderum mutua, deinde dispar specierûm utriusque emanatio. ET PRIMVM quod attinet, consideratione dignum est, an sicut opacum alterum alteri lumen SOlis intercipit, sic etiam mobilia se invicem in motu impediant, ubi easdem cum SoLE lineas inciderint: ut ita lux plane sit vehiculum vel instrumentum virtutis motricis. Videri enim possit, ut hoc quantum fieri posset caveretur, inclinationes mutuas eccentricorum omnium, deviationesque ab ecliptica, & transpositiones Nodorum, adeoque & proportiones corporum, umbrarumque in conum attenuationes, a DEO adhibitas esse: cumque non plane evitari potuerit, quin sidera interdum in easdem cum SOLE lineas inciderentur; proclive est suspicari, inde tardissimos illos motus apogaeorum & nodorum (qui sunt quasi quaedam aberrationes epicyclorum a temporibus restitutoriis) originem suam traxisse. SED RESPONDETVR, primo non turbandam esse analogiam inter lucem & virtutem motricem, temere confusis proprietatibus. Lux opaco impeditur, corpore non impeditur, propter hoc ipsum, quia lux est, nec in corpus agit sed in superficiem vel quasi. Virtus in corpus agit sine opaci respectu. opaci igitur correlatum cum non sit, neque ab opaco impedietur. Quo nomine lucem a virtute movente pene separarem, nisi invenirem in natura exempla, quae lucis radiis etiam impeditis efficaciam tamen relinquunt ibi, quorsum pervenire prohibentur. Sed de lucis cum virtute motrice sociatione non praecipue hic satago. Accipiamus autem ad suspicionem hanc impeditorum motuum diluendam, exemplum alterum magnetis. Ejus virtus nihil impeditur objectu materiae (sane quia immateriata est) sed transit laminas argenteas, cupreas, aureas, vitreas, osseas, ligneas, trahitque ferrum post illas latitans nihilominus, ac si nullae interessent laminae. Impeditur quidem interjectu magneticae tabellae. Sed causa in promptu est. tabella cum ipso magnete paria facit. Superat igitur fortitudine remotiorem post se latitantem. Ac etsi etiam ferreae tabellae interjectu impeditur; tamen & haec est naturae magneticae, & combibit virtutem magnetis illico, eaque quasi propria utitur. Vt igitur negare possimus, motus siderum impediri centralibus duorum conjunctionibus: necesse est dicere, SOLIS naturam plus differre anaturis siderum caeterorum, quam differt natura magnetis à natura ferri: nec ut a magnete ferrum eandem subito virtutem combibit, sic a

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
