Latin
SOLE PLANETAS
Kepler, Astronomia nova 178
Unproofread scanNot analysed yet
SOLE PLANETAS. Vtrum autem aliquam qualemcunque combibant, differo in caput LVII explicare. QVoD autem verisimilitudinem attinet caussae motus apogaeorum, ea nihil probat de virtute hac communi SoLARI per αντίφραξιν impedita. Potest enim motus apogaeorum aliam, utpote animalem habere causam. Vide de hac re obscuram aliquam opinionem infra cap. LVII. Adde quod si hinc oriretur apogaeorum motus, quod motus PLANETAE circa SOLEM in ανπφράξι speciei motricis ex SoLE emanantis impediretur: retardaretur igitur motus longitudinis, aut progrediente motu altitudinis (quo pacto retrocederent apogaea) aut aeque retardato: ita consistent apogaea, cum observationes testentur ipsa progredi. SED ET hoc cap. LVII dicetur, utrum salvo motu ex SoLE, impediantur motus SIDERVM proprii, τῇ αντιφραξει. CAPVT XXXVI. Qua mensura virtus ex SOLE motrix, per mundi amplitudinem attenuetur. QVITVR altera objectio paulo difficilior, orta ex eo, quod ipra cap. xxXIII. loco secundo fuit oppositum cognationi lucis &virtutis motricis: sed quae cum nostra speciei immateriatae contemplatione pugnare videtur infensius. quaeque me diu fatigavit improvidum. DEMONSTRATVM est cap. XXXII. PLANETARVM motus intensionem &remissionem sequi proportionem distantiarum simplicem. At videtur virtus ex SOLE emanans intendi &remitti debere in proportione duplicata vel triplicata distantiarum seu linearum effluxus. Ergo intensio &remissio motus PLANETARVM non erit ex attenuatione virtutis ex SOLE emanantis. Probari videtur consequens in hunc modum, tam de luce quam de virtute movente; sed de luce sermones sunt clariores. Lector virtutem motricem subintelligat. Sit initio punctum aliquod à de corpore SOLIS. idergo sparget radios in orbem omnem: &per demonstrata in Opticis, ut sese habet amplitudo sphaericae superficiei y amplioris radios hosce per imaginationem terminantis, ad Bangustiorem; sic se habebit densitas lucis in orbeβ angustiore, ad densitatem ejus dem in y ampliore.