Latin
180.1 to 180.4
Kepler, Astronomia nova 180.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
AD HANC OBJECTIONEM solide respondeo, in prima puncti positione falsum assumi. Nam etsi sic ego in Opticis quoque locutus sum: at cum Opticis me locutum memineris, quorum puncta &lineae non sunt plane indivisibiles. Etenim quod punctum attinet, cùm id nullam obtineat quantitatem, amplificentur vero radiationes cum quantitatibus corporum: sequitur puncti radiationem per se nullam esse; quare nullius radiationis, nulla etiam major vel minor densitas. Itaque usurpatio prima proportionis distantiarum αβ ad αγ hoc pacto intercidit. Quin potius ob id ipsum dicimus, punctum aliquod fortius vel imbecillius lucere, quia illud punctum nobis majorem vel minorem quantitatem designat. In secunda circuli, &tertia disci positione duo falsa insunt. Primo quod circulus mathematicus, carens latitudine, fingitur lucere: cum is tam non luceat seipso, quam non potest lucere punctum, ex cujus ductu circulus gigni intelligitur. Sane nihilo magis promoveris ad superficiem, assumpta linea trium stadiûm quam trium pedum. Secundo fingitur amplificatio Optica diametri vel disci addere fortitudini radiorum, cum sit tantum deceptio visoriae facultatis, &ex genere rationalium entium; quibus nulla est efficientia. Itaque idem re ipsa circulus δε, eadem superficies δας (in negocio lucis) idem corpus δε (in negocio virtutis) manens, sive ex y aspiciatur sive ex β, idem etiam perperuo praestabit &efficiet, &tantundem sparget virtutis vel lucis in orbem y laxiorem, quantum in β angustiorem. nihil enim perit in itinere pervenit species integra quam lubet remotissime. tantummodo sphaerarum extensionibus attenuatur, ut in punctis sphaerarum singulis, puta in 7 &β, sit illic rarior, hic densior, in proportione conversa distantiarum ἀβ ad α γ. Et haec sola causa est debilitationis, non evanescentia fontis δε, quae revera non accidit sed per visus deceptionem. Imo si hic liberet ex EVCLIDIS Opticis argutari, minus lucis ad propinquaß venit quam ad remota, eo nomine, quod in s minor circulus terminat visum hemisphaericum, lucentis δe, quam in γ. Itaque non tanta particula de SoLE δe videri potest exβ quanta ex γ. Sed hoc insensibile est plane, &vix numeris immanibus expressile. Ego sane postquam hic mihi ipsi respondi, rideo miseras meas trepidationes ex hac caligine ortas. SED REVIBRARI potest objectio in partem contrariam, sic nempe. Si tantundem lucis est in ampla sphera sparsim, quantum in angusta collectim; non erit tantundem virturis utrobique: eo quod virtus consideratur non in sphaera orbiculariter ut lux, sed in illo circulo in quo incedit PLANETA.