# Astronomia nova 181

Kepler, Astronomia nova, SOLE PLANETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/181

Nam etsi filamenta corporis SOLARIS magnetica ordinantur secundum longitudinem zodiaci: etsi etiam unicus tantummodo circulus maximus corporis SoLIS sub est zodiaco sive eclipticae, & quam proxime orbitae PLANETAE: denique etsi alteri circelli minores (tandem sub polis in puncti angustiam attenuari) subordinantur respondentibus suis circulis in sphaera PLANETAE: tamen ab omnibus SOLARIS corporis filamentis (ab uno hemisphaerio corporis stantibus) radii defluunt & confluunt tam ad puncta singula itineris alicujus PLANETAE, quam ad ipsos polos polis corporis SOLis imminentes; & PLANETAE corpus vehitur ad modulum densitatis, hujus integrae speciei, ex filamentis omnibus compositae. AT NON ideo sequitur, ut sicut SOL quaquaversum lucet aequaliter, sic etiam PLANETA, quod metuere possis, quaquaversum moveatur sine discrimine. Neque enim silamenta SOLIS magnetica movent, solitarie considerata, sed quatenus SoL rapidissime conversus in suo spacio, ipsa quoque filamenta, & cum iis, speciem moventem ab iis dimanantem, circumfert. Non igituribit PLANETA in adversum, quia SOL perpetuo volvitur in directum. Non ibit PLANETA ad polos (etsi in iis punctis etiam aliqua de corpore Soris species adsit): quia neque filamenta corporis SOLARIS versus polos extenduntur, neque SOL eam in plagam volvitur, sed in eam, quorsum ipsum filamenta sua invitant. QVIBVS positis, tantum abest, ut PLANETAE versus polos rapiantur, ut potius unica endiaci regio sit, media inter polos; per quam omnes PLANETAS, si a suis propriis motibus cessarent (de quibus infra cap. XXXvIII. Jsinculla deflexione, in longitudinem ire sit necesse. Nam quae species hemisphaern SOLARIS adsistit alicui puncto zodiaci, puta in praesenti schemate puncto Z, tota est filamentorum semicircularium, eodem una tendentium; ut ex & per X in i, ex λin μ &c. Vbi vero versus polos mundi concesseris, ut in n, tunc & altero polo, corporis SOLIS V, & filamentorum integris circellis λμ, quae polumv circumstant, sub aspectum nμ vindicatis, species componetur ex filamentis in contrariatendentibus. circulorum enim partes oppositae λ& μ in partes eunt contrarias. Minus igitur apta s species ista θημ versus polos delapsa ad motum PLANETIS inferendum.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
