Latin
CAPVT XXXVII
Kepler, Astronomia nova 182
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVII. Virtus Lunam movens, quomodo comparata sit. QVIA cap. xxxiv obiter in motus LVNAE mentionem inidi; lubet totum negocium delineare paulo clarius, ne scrupulus aliquis a LVNA injectus lectorem in toto hoc tractatu torqueat, quo minus expedite mihi suum praebeat assensum: quin potius ut mirifice confirmetur, evidentissima motus LVNARIS contemplatione: denique ut Astronomiae pars Physica hoc libro sit integra. Nam etsi in theoriam LVNAE paucula quaedam differenda sunt, seu aliter tradenda, seu particularius explicanda: illa tamen hinc orientur. Animadvertit TYCHO BRAHEVS per diutinas &creberrimas observationes LVNAE in omni situ cum SOLE, quod in LVNA praeter anomalia mepicycli, &praeter illam anomaliam menstruam, quae etiam PToLEMAEO nota fuit, ipse etiam medius motus (respectu harum duarum inaequalitatum sic dictus) nondum sit plane medius, sed intendatur sub conjunctiones &oppositiones cum SOLE, remittatur in quadraturis; ut etiamsi nullis turbaretur epicyclis, tamen LVNA ipsa, etiam in concentrico TERRAM circumiens, inaequaliter circumiret. Sit S corpus SOLIS, M orbis MERCVRII, V VENERIS, T TELLVRIS, P MARTIS &c: Et moveantur omnes superius à dextris ad sinistras perpetim. Sit autem CLOF orbis LVNAE, OLVNA in oppositione, C in conjunctione, L.F.