# Astronomia nova 182

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/182

CAPVT XXXVII. Virtus Lunam movens, quomodo comparata sit. QVIA cap. xxxiv obiter in motus LVNAE mentionem inidi; lubet totum negocium delineare paulo clarius, ne scrupulus aliquis a LVNA injectus lectorem in toto hoc tractatu torqueat, quo minus expedite mihi suum praebeat assensum: quin potius ut mirifice confirmetur, evidentissima motus LVNARIS contemplatione: denique ut Astronomiae pars Physica hoc libro sit integra. Nam etsi in theoriam LVNAE paucula quaedam differenda sunt, seu aliter tradenda, seu particularius explicanda: illa tamen hinc orientur. Animadvertit TYCHO BRAHEVS per diutinas & creberrimas observationes LVNAE in omni situ cum SOLE, quod in LVNA praeter anomalia mepicycli, & praeter illam anomaliam menstruam, quae etiam PToLEMAEO nota fuit, ipse etiam medius motus (respectu harum duarum inaequalitatum sic dictus) nondum sit plane medius, sed intendatur sub conjunctiones & oppositiones cum SOLE, remittatur in quadraturis; ut etiamsi nullis turbaretur epicyclis, tamen LVNA ipsa, etiam in concentrico TERRAM circumiens, inaequaliter circumiret. Sit S corpus SOLIS, M orbis MERCVRII, V VENERIS, T TELLVRIS, P MARTIS &c: Et moveantur omnes superius à dextris ad sinistras perpetim. Sit autem CLOF orbis LVNAE, OLVNA in oppositione, C in conjunctione, L.F.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
