Latin
XXXVII
Kepler, Astronomia nova 183
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. CAP. XXXVII. NAM tunc celerior est, cum LVNA incidit. Aequabiles enim &pérpetuo constantes esse horum corporum (quare &specierum) conversiones, summa ratio est. Relinquitur ergo solum hoc quod dictum est, ut non quidem celerior sed tamen robustior sit virtus, ex TERRA delapsa, in partibus lineae ST propioribus: eo quod originaliter per ipsam illam lineam ex SOLE in TERRAM est derivata.