# Astronomia nova 183

Kepler, Astronomia nova, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/183

XXXVII. CAP. XXXVII. NAM tunc celerior est, cum LVNA incidit. Aequabiles enim & pérpetuo constantes esse horum corporum (quare & specierum) conversiones, summa ratio est. Relinquitur ergo solum hoc quod dictum est, ut non quidem celerior sed tamen robustior sit virtus, ex TERRA delapsa, in partibus lineae ST propioribus: eo quod originaliter per ipsam illam lineam ex SOLE in TERRAM est derivata.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
