# Astronomia nova 184

Kepler, Astronomia nova, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/184

Esse autem SOLEM seu immediate, seu per id, quod TELLVRI motum annuum conciliat, praecipuum directorem ejus motus, quem TELLVS LVNAE infert, id maxime demonstrat, quod circuitus LVNAE sub zodiaco conficitur, ut & circuitus centri TELLVRIS annuus, cum tamen motus TELLVRIS diurnus, qui LVNAE suum motum menstruum infert, sub aequatore incedat CAPVT XXXVIII. Planetas praeter communem SOLIS vim motricem, praeditos esse vi insita: Et motus eorum singulorum componi ex duabus causis. IXI de illius motus origine, qui PLANETAS Circa SOLEM vel LVNAM circa TERRAM rotat; hoc est de causis naturalibus illius circuli, qui in theoriis PLANETARVM pro diversa authorum intentione vel eccentricus vel concentricus Jam etiam dicendum de naturali causa appellatur, ipsius eccentricitatis, seu in particulari COPERNICT hypothesi, ipsius epicycli in concentrico. Nam virtus movens ex SOLE hactenus aequabilis fuit, tantummodo per alias & alias circulorum amplitudines gradus diversos trahens: ingenium vero ejus tale, ut PLANETA, si in eadem a SOLE remotione maneret, aequabilissime circumferretur, nullam sensurus intentionem, nullam remissionem motus SOLARIS. Quod autem inaequalitas aliqua in opere hujus virtutis est deprehensa, id accidit ex eo, quod PLANETA ex alia à SOLE distantia in aliam fuit transpositus; quo pacto in alium atque alium gradum fortitudinis, hujus ex Quaeritur ergo, si orbes solidi nulli sunt, SOLE virtutis, incidit. quod demonstravit BRAHEVS, unde eveniat, ut PLANETA a SOLF Est inquam, quoascendat & descendat? num etiam hoc ex SOLE? modo ex SOLE; est, quomodo non ex SOLE. Clamant rerum naturalium exempla & haec hactenus delibata coelestium cum his terrestribus cognatio, simplicis corporis, quo communiores sunt operationes, hoc esse simpliciores; varietates vero, si quae sunt ejus, (ut in motu PLANETARVM, diversa a SOLE distantia, seu eccentricitas) ab extraneis causis existere concurrentibus. Sic in flumine simplex aquae proprietas est ad centrum TERRAE descendere. Quia vero iter ejus directum non est; declinat illac, qua depressum invenit alveum; stagnat, ubi in soli aequabilitatem incidit; rapitur cum strepitu, qua libramentis incitatur pronioribus; est ubi rotetur in gurgites, si perniciori lapsu in procurrentes scopulos impegerit.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
