Latin
FLANETA
Kepler, Astronomia nova 188
Unproofread scanNot analysed yet
FLANETA num peri ex epicydo tralli Mec ex arrtibus eccenti conlectis. Non nego, cogitari posse centrum, &circa id, circulum. Sed hoc dico, si centrum cogitatione sola consistat, nullo tempore, nullo signo externo; non posse circa id ordinari realiter corporis alicujus mobilis iter perfecte circulare. Praeterea si PLANETA suas justas distantias a SOLE, lege circuli ordinatas, depromeret ex memoria, depromeret indidem etiam tanquam ex tabulis PRVTENICIS aut ALPHONSINIS aequales arcus eccentrici, decurrendos inaequalibus temporibus, &decurrendos vi extranea ex SoLE; &sic praesciret memoriter id, quod extranea &bruta ex SOLE virtus esset effectura. Quae omnia sunt absurda; Praesertim cum ARISTOTELE teste infiniti nulla sit scientia; infinitum autem misceatur huic intensioni &remissioni. Sed bene habet, quod ipsae etiam OBSERVATIONES perfectum circulum ED infra capite XLIV non sunt passurae: nec imbecilles istae (ut putantur) speculationes solitariae consistunt, tantoque minus calumniis sunt obnoxiae. Est itaque magis consentaneum, PLANETAE ipsi nihil esse curae, neque epicyclum, neque eccentricum, sed opus quod ipse perficit aut ad quod efficiendum concurrit, esse iter libratorium in diametro γ ζad à SOLEM tendente. Quaeritur jam mensura, qua PLANETA justas quolibet tempore distantias metiatur? Nobis quidem mensura patet ex Geometria &schemate. Quoties enim PLANETAASOLARI virtute promotus est in lineam DA, nos tunc inquirimus angulum CBD, eique aequalem facimus γβδ &sic aδ vel ei aequalem α. dicimus esse justam PLANETAE in D versantis distantiam ab A. Sed hanc propositam mensuram hominibus, jam eripuimus PLANETAE, dum ipsum ex epicycli amplitudine intra diametri γ ζ angustias redegimus. Equidem in hac inquisitione facilius dicitur quid non sit quam quid sit. Nam quia PLANETA momentis iis, quibus à SOLE suit collocatus in lineas ex A per C. DE. F. G. H. ductas, ipse ponitur effecisse distantias ordine hαs, γα, 1α λάζαλα, 1α. Quod si igitur via PLANETAE est perfectus circuius, tunc aequalibus partibus eccentrici CD. DE. EF. respondent naequales descensus PLANETAE in diametro, nempe γι, Iλ, λζ &quidem turbato ordine, sic ut non supremi sint minimi, imi maximi, sed ut medii sint maximi ιλ, extremi γι, λζ minores, &summi γi paulo minores imis λCrespondentibus. Sunt enim aequales γκ &μζ, &γι minor quam γκ, λζ vero major quam μζ.