# Astronomia nova 189

Kepler, Astronomia nova, FLANETA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/189

Atque haec eadem causa impedit, quo minus γι, ἐλ, λζ, proportionentur vel temporibus confectorum aequalium arcuum CD, DE, EF, vel angulis ad SOLEM CAD, DAE, EAF. Tempus enim seu mora PLANETAE in partibus eccentrici aequalibus, CD, DE, EF, a summo ad imum continue minuitur; anguli ad SOLEM continue augentur; Distantiae vero γi augentur in medio, ut λ. Igitur si iter PLANETAE est perfectus circulus, mensura descensus PLANETAE in diametro y (neque tempus est, neque spacium eccentrici confectum, neque angulus ad SOLEM. Et has quidem mensuras etiam Physicae speculationes repudiant. Quid si igitur hoc dicamus? Etsi motus PLANETAE in epicyclo non contingat, sic tamen dispensari hanc librationem, ut distantiae a SOLE efficiantur similes iis quae existunt epicyclo vere decurso? Primum tribuitur virtuti quae PLANFTAE propria est, cognitio epicycli imaginarii, ejusque effectuum, in ordinandis distantiis a SOLE: tribuitur & cognitio futurae celeritatis & tarditatis, quam causaturus sit motus communis ex SOLE; quia hic necessario ponitur eadem intensio & remissio imaginaria motus epicycli imaginarii, quę motus verieccentrici; quae sunt incredibiliora quam priora, ubi motus corporis cum epicycli vel eccentrici cognitione conjunctus fuit. Itaque quae ibi disputata sunt contra, hic intelligantur repetita: pene .n. coincidunt sententiae. Et tamen in penuria melioris sententiae, in praesens nobis est acquiescendum in hac. Quae quo plura absurda involvit, hoc libentius infra capite LTI Physicus aliquis admittet, quod OBSERVATIONES testabuntur, iter PLANETAE non esse circulum. DICTVM est hactenus de mensura, quae formam hujus librationis respicit: RESTAT ut & mensuram hujus mensurae, scilicet quantitatis seu motus per locum inquiramus. Nec enim satis est, scire PLANETAM, quantum absistere debeat a SOLE: quin & hoc requiritur, ut sciat, quid faciens, justo intervallo absistat. Quem igiturista suppositio itineris perfecte circularis eo adegit, ut mentem in PLANETA collocaret, quae huic librationi praesideret, is aliud dicere non poterit, quam hoc respicere mentem PLANETAE ad diametri SOLIS amplitudinem crescentem & decrescentem, & hoc usam signo intelligere, quantas a SOLE effecerit quolibet tempore corporis sui distantias. Quia ut nautae non possunt intelligere ex ipso mari, quantum undarum spacium confecerint, eo quod iter illud nullis sit distinctum limitibus; sed vel ex diuturnitate navigationis, si ventus & unda constantes manserint, & navis nunquam quieverit; vel ex venti plaga & altitudinibus poli diversis; vel ex omnium horum aut aliquorum saltem juncta consideratione; vel si diis placet, ex rotularum nonnullarum coagmentatione, pinnarum ope in undas demissarum, agitanda; cujusmodi nstrumentum vani quidam mechanici profitentur, qui Oceam fluctibus continenNec es tempare lupso Hec ex angulo al SOLEM, seu anumalia cuaequata: Nec ex opicyelo vel cerentricn imaginatos Infra capira LVII Epécietur husus sibrationia meusura II.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
