# Astronomia nova 19

Kepler, Astronomia nova, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/19

quod in Ptolemaica forma prius demonstrabo. Centro so scribatur eccentricus Ptolemaicus. In sitque linea apsidum iß visus in αpunctum aequatorium γ. Dum autem dico visum in a esse, intelligo vel per fictionem, vel vere. Physice loquendo non tam visus in à collocandus est quam ipsa virtus, quae circuitum circa se conciliat Planetae tardum velocem pro ratione propinquitatis ad α, ut supra dictum. Connectatur aliquod circumferentiae punctum extra apsidum lineam (puta n) cum γ, β, α. esto, ut per hanc hypothesin anguli ian per totum circuitum tanti proxime computari poßint, quanti observantur ex a, & post certa tempora, quae metiatur angulus n y laequaliter. Ostendetur autem postea parte secunda, quomodo per observationes Astronomicas deprehendatur, quantus angulus nαl cuilibet n γι debeaRursum sit visus seu virtus movens in puncto extra lineam 10 tur. quod sit δ. deturque nobis, quod etiam in δ per Astronomicas observationes certis temporibus certi anguli visorii sint deprehensi, hoc est, quantum quolibet tempore Planeta sub Fixis promoveri videatur ex ô inspectus. detur etiam hoc, quod hae in δ apparitiones quadrent in hypothesin conformem priori, tantum quantitate eccentricitatis mutata. Cum autem certum sit, uno & eodem tempore Planetam in coelounum & idem iter conficere, non vero aliud observanti ex δ aliud ex a certum igitur & hoc est, non poße Planetam observatori utrique (& qui in à & qui in δ) videri aequalis motus eodem tempore. Sit enim portio veri itineris Planetarii in atque illud conficiat Planeta certo tempore, puta diebus viginti. cum igitur a sit propius inquam δ, major igitur apparebit in in à quam in δ per demonstrata Optica. ergo iisdem viginti diebus Planeta plus videbitur promotus ei qui in à quam ei qui in δ. Ac cum quilibet Planeta perpetuo certum & eundem tuetur numerum dierum, quibus restituitur ad idem Fixarum punctum, tarditatem contraria celeritate compensari oportet. Cum ergo Planeta in portione in videatur tardior ei qui in δ, in alia igitur portione eidem qui in ô videbitur velocior quam ei qui in α. Vnde sit, ut alio loco tardissimus appareat ei qui in δ alio ei qui in α. Ipse tamen Planeta verißime non potest nisi uno in loco suae orbitae tardißimus esse. HIS ITA praeparatis quaeritur, an unum & idem verum in coelo iter Planetae (quod praesupponitur) utrasque apparitiones repraesentare. possit & ei qui in δ & eiqui inα, utrique suas, & tales, quales Ptolemaicae calculi formae utrinque concedunt & admittunt. Quod si Planeta in omnibus orbitae partibus aequalis celeritatis esset, responderetur per caput tertium, quod sic. Sed quia Planeta in uno eccentrici loco tardissimus est vera & reali mora, in opposito velocissimus, ideo respondendum, quod non plane.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
