Latin
191.8 to 191.9
Kepler, Astronomia nova 191.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
propinquitates. Sciendum tamen, non bene quadrare invicem, augmentum diametri SOLIS &arcus epicycli; itaque memoriam huic menti motrici valde bonam esse oportet, ad aequalia augmenta diametri SOLIS accommodanti inaequales sinus versus arcuum epicycli. quo de infra capLVI. LVII. ATQVE HAEC de signo confecti spacii dicta sunto. Restat, ut tertio &de animali facultate transvectandi corporis PLANETARII tribus verbis moneam: eum qui dicat vi insita transportari corpus PLANETAE, nullo modo verisimilia dicere. hoc enim negavimus in principio. At neque SOLI simpliciter transscribi potest vis haec. Idem enim qui PLANETAM attrahit, vicissim etiam repelleret: quod pugnat cum simplicitate SOLARIS corporis. Qui vero peculiari quadam ratione hanc rranslationem in consensum mutuum corpori SOlis &PLANETAE refert, is totam hujus capitis materiam aliter informat: eoque nomine deputatum est infra huic rei peculiare caput LVII. VIDES lector considerate &ingeniose, quod haec ompinio de merfecto circulo eccentrico itineris PLANETARII multa incredibilia in speculationibus Physicis involvat; non quidem quod Soris diamerrum menti PLANETARIAE pro signo ponit: faciet enim id forsitan ipsa etiam verissima sententia; sed quod incredibilia transscribat &menti &animae motrici. XXXIX. 2. Defectus instrumaeatorum sensualium. *Nam cap.