# Astronomia nova 193

Kepler, Astronomia nova, HMAMENII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/193

Denique tempora per singulos gradus accumulavi: collatisque his temporibus, seu gradibus anomaanomaliae mediae cum gradibus anomaliae eccentri, seu cum numero partium, ad quas usque quaerebatur distantia, prodiit aequatio Physica; cui fuit adjungenda Optica, capitis xxix methodo cum ipsis distantiis inventa, ut haberetur tota. ATQVI cum haec ratio sit mechanica & taediosa, nec posset ex ea cujuscunque gradus solitarii, caeteris sepositis, aequatio computari, circumspexi de aliis mediis. Cumque scirem infinita esse puncta eccentrici, & distantias earum infinitas; subiit, in plano eccentrici has distantias omnes inesse. Nam memineram, sic olim & ARCHIMEDEM, cum circumferentiae proportionem ad diametrum quaereret, circulum in infinita triangula dissecuisse. nam haec vis occulta est ejus demonstrationis per impossibile ducentis. Quare pro eo quod prius circumferentiam in 360 partes secabam, jam planum circuli eccentrici in totidem secui, lineis ex puncto, unde computatureccentricitas, eductis. Sit AB linea augium; ASOL(vel TERRA PTOLEMAEO); B centrum eccentrici CD; cujus semicirculus CD dividatur in partes aequales quotcunque EG. CH. HE. EI. IK. KD. & connectantur AB puncta cum punctis divisionum. Erunt igitur, AC longißima distantia, AD brevißima, caeterae ex ordine AG, AH, AE, AI, AK. Cum igitur triangula aequialta sint ut bases, & sectores sive triangula CBG, GBH, & reliqua, insistentia partibus circumferentiae miminis, ideoque à rectis non differentibus, omnia eandem habeant altitudinem, cruribus BC, BG, BH, aequalibus: omnia igitur erunt aequalia. Sed in arca CDE insunt haec triangula omnia, & in semicircumferentia CED insunt arcus, ceis bases omnes. Quare per compositionem, ut area CDE ad arcum CED, sic area CEG ad arcum CG. & permumtim, ut CED arcus ad CG, CH, & singulos ordine, sic area CDE ad areas CEG, CRH, & singulas ordine. Quare nihil peccatur, si pro arcubus, areae in hunc modum tractentur, & pro angulis anomaliae eccentri CRG, CBH, Area CGB, CHB. Porro quemadmodum rectae ex n ad infinitas partes circumferentiae extensae, omnes in area semicirculi CDE insunt, & rectae ex B ad infinitas partes arcus CH extensae, omnes in area CEH insunt im etiam rectae ex A ad casdem circumferentiae vel arcus partes infinitas, idem facium. Cum denique utraeque, & quae ex B, & quae ex A, unum & eundem semicirculum CDLimpleant: at cum eae quae ex Aeducuntur, sint distantiae ipse, quarum summa quaeritur: hinc concludere mihi videbar, computata CAH, vel CAE area, summam haberi infinitarum distantiarum in CH Del CE non quod infinitum pertransiri poßit, sed quod facultatis, qua pollent distantiae, ad moras accumulandas, collectae mensuram in hac area inesse putarem, ut ia eam adipis poßimus per cognitionem areae, citra minimarum partium dinumerationem Quare ex superioribus, sicut se habet CDE area ad dimidium temporis restitutorii, quod dicatur nobis I80 gradus: sic CAG, CAH areae ad morarum in CG & CH diuturnitatem.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
