# Astronomia nova 194

Kepler, Astronomia nova, HMAMENII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/194

Itaque CGA area fiet mensura temporis seu anomaliae mediae, quae arcui eccentrici CG respondet, cùm anomalia media tempus metiatur. Prius autem pars CGB hujus areae CAB, erat mensura anomaliae eccentri, cujus aequatio Optica est angulus BGA. Ergo residua area, trianguli scilicet BGA, est excessus (hoc loco) anomaliae mediae supra anomaliam eccentri; & ejusdem trianguli angulus BGA est excessus anomaliae eccentri CBG supra coaequam CAG. Ejusdem itaque trianguli cognitio utramque partem aequationis prodit, respondentem anomaliae coaequatae GAC. Atque hinc etiam causa patet, cur supra capite xxx. XXXI. partes aequationis dixerim in theoria SoLIS quam proxime aequales. Nam quia quemlibet arcum, etque superstantem angulum ad centrum (ut prius CG & CEG) metitur area sua, qui sector dicitur, ut area CBG; collocato ergo pede circini in G, & diastemate GB, arcus circumferentiae scribatur, secans CAinO. Igitur ut area GBC ad angulum GBC, sic area BGO ad angulum BGO. Sed angulus BGO est pars aequationis Optica. Itaque area GOB per duplicationem aequationis partis, metietur partem Opticam aequationis, cum in nostro calculo prius explicato ipsa area tota GBA sit propter partem aequationis Opticam consulenda. Etsi igitur AGB genuina mensura partis aequationis Physicae, exceditOGE oblatam mensuram partis Opticae, spaciolo seu area OAB (& versus perigaeum hujus modi aliquo spaciolo vicißim ab eo superatur): in parva tamen eccentricitate, cujusmodi est SOLIS vel TERRAE, in qua versamur hac tertia parte, hoc non est sensibile. Nam quo propius lineam apsidum venitur, hoc exilius sit totum triangulum AGB, quare & particula ejus AOB, quantumvis crescente tunc ejus altitudine AO. In longitudinibus vero mediis BE A angulus cum sectore suo alicubi planè mensuratur ab area BEA, & excessus cum defectibus incipiunt permutari. ITAQVE summa differentia quae contingere potest, in octantes, seu loca inter apsides & quadrantes intermedia accumulatur: quae quanta sit, jam patefiet CVM ENIM in theoria MARTIS aliquandiu eadem usus fuerim computandi forma per areas, non potuit haec differentia negligi propter magnam PLANETAE eccentricitatem. Nec duplicatio partis aequationis Opticae citra sensibilem errorem fuit. Quare exploranda fuit planities trianguli aequatorii. Potest id fieri variis mediis, sed comindiosissimum asscribam. Notum est aequealta triangula esse in proportione basium, dico & aequebasia esse in proportione altitudinum. SinEAGB, AHB super eadem basi AB continuata in C.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
