Latin
195.1 to 195.4
Kepler, Astronomia nova 195.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Agatur ex G recta GN parallelos communi basi AB secans HB in N: &connectatur N cum A: &ex trium triangulorum verticibus G. H. N. agantur perpendiculares in basim GM, HL, NP, determinantes triangulorum altitudines. Cum ergo GN &MP sint paralleli, &GM, NP, perpendiculares, erunt igitur GM, NP, aequales. Sed GM est altitudo trianguli AGB, &NP est altitudo trianguli ANB. Triangula igitur ANB, AGB, sunt aequealta. &quia simul super eadem basi AB, sunt igitur aequalia. Et cum ANB sit pars de AHB, &communis linea basium HB, &communis vertex A, triangula igitur NAB, HAB, sunt aequealta. Quare ut basis NB ad BH, sic NAB ad HAB. Sed NAB &GAR probata sunt aequalia. Ergo ut NB ad BH, sic GAB ad HAB. Vt vero BN ad BH, sic NP ad HL, eo quod NBP &HBL similia triangula. Ergo etiam ut NP ad HL, sic GAB ad HAB. Sed NP &GM aequales. Ergo ut Quod GM ad HLaltitudo ad altitudinem, sic GAB area ad HAB aream. erat demonstrandum. Sit jam BE perpendicularis ad CD: &triangulum BEA rectangulum in B. erit BE altitudo, &BA basis. Ducta ergo 900 sc. dimidia basi BA (quae est in SOLE 180o) in altitudinem BE scilicet 100000, qui est circuli radius, creatur area trianguli BEA per XLII primi EVCLIDIS sc. 90000000. Atarea circuli, cujus radius est Ioo000 (ex recentißima recognitione ADRIANI ROMANI solertißimi Geometrae) est 31415926536 ne unius quidem harum particularum errore. Et ut haec circuli area se habet ad gradus 360 anomaliae mediae seu temporis, hoc est ad 21600 scrupula prima, vel 1256000 secunda: sic in eadem proportione area trianguli 90000000 se habet ad 3713 secunda, hoc est Igr. 1. min. 53 sec. Itaque area BEA valet Igr. Imin. 53 sec. Sed &anguAequationis igilus BEA capitibus xxx. xxxi. fuit Igr. Imin. 53 sec. tur utraque pars aequalis est hoc loco, circa gradum scilicet 90. Cum In caeteris gradibus anomaliae eccentri sic agendum.