Latin
197.1 to 197.4
Kepler, Astronomia nova 197.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
XLIV; Secundo, quod plano utitur non exacte metiente distantias omnium punctorum SOLE: quarum tamen causarum altera alteram, quod miraculi loco sit, exactissime tollit, ut infra demonstrabitur capite LIX. ET QviA haec aetas praestantissimos habet Geometras, qui interdum in reb. non ita manifesti usus desudant diutissime, appello omnes &singulos, ut hic me juvent in plano aliquo inquirendo, quod aequipolleat collectis universis distantiis. Geometrice quidem (late accepta voce) id ipse inveni: sed doceant me numerare quod ego Geometrice delineavi; imo doceant figuram inventam quadrare. Explicetur igitur semicircumferentia CED in lineam rectum, &dividatur in partes totidem, quot prius, punctis G. H. E. I. K: &ex punctis divisionum erigantur perpendiculares aequales teradio C. B: &claudatur parallelogrammum. Erit id duplum ad triangulum ARCHIMEDEVM, quo semicirculi aream is metitur. Quod si ex sectoribus singulis in hunc modum singula feceris parallelogramma, tunc totum parIsaallelogrammum divisum in partes, aequipollebit toti areae semicirculi: ubique scilicet regnabit ratio dupla. Extendantur autem in hunc eundem modum &distantiae CA. GA. &c. &punctu A connectantur? conchoide A. A. A. A. per singula puncta ducta (quorum sunt infinita potentia) figura AACD aequipollebit distantus omnibus ex A. Nam similiter ex singulis lineis AG. AH. factum est unum parallelogrammum quamproxime, nist quod conchois ipsi CD parallelos non est, sed sic inclinata ad radios GA. HA. EA. ut in ipso etiam circulo inclinantur distantiae adcircumferentiam: ut ita nihil impediat, quod conchois AA longior est facta quam semicirculus CD. Est autem EAlongior quam EB. quod si sumerentur CA. GQ. HR. EB. LS. KL. DA; quantas determinant perpendiculares demissae ex A in distantias punctorum à B (ut si in schemate circulari in HB continuatam descenderet perpendicularis AR, determinans HR breviorem quam HA) tunc figura inter conchoidea AQRESLA &CD, plane esset aequalis figurae CBBD.