Latin
HMAMENII
Kepler, Astronomia nova 199
Unproofread scanNot analysed yet
conchoide SA major est, RA minor, etst IE, EH aequales. Non ergo bisecatur ab EA, spacium inter duas conchoides: videntur autem bisecari aBB, quod exploret Geometra aliquis, &simul doceat quadrare spacium inter conchoides, ut numerationibus aptum fiat. Infra cap. XLIII invenies aestimationem crassam hujus spaciiHAEC itaque de Physicae aequationis computatione generaliter pręmittere volui, ut quamvis ea nondum a necessariis Geometriae adminiculis satis est instructa, sed neque dum omnes inaequalitates PLANETARVM patefactae (cum praesertim praesupposuerimus, viam SOLIS vel TERRAE esse perfectum eccentricum, quod tamen infra de MARTE negabitur cap. XLIV. &LIII.) non tamen nimium haec operatio a sua speculatione praemissa divideretur. Nam quod theoriam SOLIS attinet, in qua fuimus hactenus versati, nihil nobis incommodat, neque conchoidis spacii neglectio, qua minus justo sumimus, neque perfecti eccentrici assumptio, qua ratione abundare videmur; in quantum jamjudicari potest, nondum omnibus explicatis. Imo haec hoc capite sub paralogismi nota rejecta, infra, cum ad verissimum modum aequationum venerimus, resumentur; eliminato illo ex hypothesi ista, quod paralogismo dedit occasionem. CVM ergo causam &mensuram INAEQVALITATIS SECVNDAE, quae PLANETAS visui stationarios, directos &retrogrados exhibet, per certissimas observationes &demonstrationes ad unguem descripserim: ostenso quod &ipsa haec secunda inaequalitas communicet de inaequalitate prima, &quod theoria SOLIS vel TERRAE(COPERNICO) vel epicycli (PTOLEMAEO) similis sit theoriae caeterorum PLANETARVM, &causis Physicis hujus inaequalitatis primae inventis, adque calculum pro theoria SOLIS, accommodatis: jure merito hic TERTIAM PARTEM, quasi quoddam antemeridianum pensum, interposito prandio, finio: succinente mihi remissionum animi Magistro: