Latin
PARS SVPERAT COEPTI. PARS EST EXHAVSTA LABORIS
Kepler, Astronomia nova 201
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLI. Apsidum &eccentricitatis, &proportionis orbium inquisitio tentata, ex jam usurpatis observatis, extra oppositionem cum SOLE, cum falsa tamen conditione. VPRA parte secunda imitatione veterum ex observationipus acronychiis conatus sum invenire aphelium &eccentricitatem, unaque &distantias stellae MARTIS a SOLE in toto circuitu. Et aequationes quidem eccentri fere aliis quoque observatis extra situm acronychium respondebant. Eccentricitas vero &distantiae a SOLE, repudiabantur a parallaxibus annuis longitudinis &latitudinis. Itaque ut distantiae stellae a centro SOLIS, per omnem eccentrici ambitum inquiri possent, prius secunda inaequalitas (epicyclica PTOLEMAEO, seu ORBIS ANNVI TYCHONI Imo vero, si via &COPERNICO) parte terria expedienda fuit. PLANETAE perfectus esset circulus, vel jam statim prima PLANETAE inNam suaequalitas, quae est ratione eccentrici, indagari posset. pra capite xxv methodum tradidimus, ex tribus distantiis, trium circumferentiae punctorum, ab aliquo puncto intra circumferentiam, &angulis ad illud punctum, inquirere situm &magnitudinem circuli, respectu illius puncti, centrum &eccentricitatem, cum apsidibus. Jam capite xxvi inventa est distantia MARTIS a centro SOLIS 147750 in 14. 21. 7 V apud nodum, idque Anno MDXCV D. XXV Octob. Capite vero XXV rursum distantia MARTIS inventa est 163109 paulo minor in f. 25. 26–. &id Anno MD xC D. XXXI Decembris. Et quia MARS 41 gradibus abest à nodo, multiplicato sinu 41 insinum inclinationis maximae cap. xIII inventae, prodit inclinatio loci i. 12. 46. Cujus secans, radium superat in centies millenis particulis per 22, quae sunt, in dimensione nostra, particulae 34. Itaque correcta distantia hujus loci esset 163134 paulo minor. Maneat 163100: Secans vero hujus inclinationis in secantem 41 ductus, producit secantem arcus per 50 longioris. itaque auferenda 56 loco MARTIS ut sit 5. 24. 30–. Tertio, capite Xxviii distantia MARTIS inventa est 166180 in 8. 19. 26 1p. Anno MDxC D. xxxi Octob. distans 68 gradibus a nodo. itaque inclinatio loci i. 44. 46. cujus secans abundat particulis 45, quae sunt in nostra dimensione 75. Itaque correcta distantia 166255. Auferuntur 16 loco MARTIS, pro reductione ad eclipticam. Haec tria loca per praecessionem aequinoctiorum ad eundem annum MDXC &mensem Octobrem reducta sic habent. 147750 14. 16.