Latin
MARTIS
Kepler, Astronomia nova 208
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum a prioris temporis loco 29. 26. 12 8, usque ad locum quem tenuit o tempore posteriori 29. 54. 53 2, sint gradus 180. 34. 41: &subtracta praecessione 48. residui 180. 33. 53: quare si horis X. M. VI1 competerent in perigaeo de diurno MARTIS in eccentrico, illa residua supra semicirculum 33. 53; tunc hinc intelligeretur aphelium esse in 29 gr. Scimus autem diurnos MARTIS in eccentrico circa apogaeum &perigaeum, ex jam inventis distantiis, &ex demonstratis capitis XXXII. Sunt enim diurni quamproxime in dupla proportione distantiarum. Nam in apogaeo diurnus est circiter 26. 1j. in perigaeo 38. 2. cum mediocritas diurni sit 31. 27. Perpende itaque, quod si MARS a puncto apogaei eundo dimidium temporis restitutorii insumat, fine hujus temporis omnino confectis 180 gradibus, sit futurus in puncto perigaei. At si jam hoc spacium temporis auspicetur uno die post quam in apogaeo fuit, incipiet igitur cursum a 26. 13. minuto ab apogaeo finietque in 180. 38. 2. Itaque dimidio temporis plus dimidio itineris curret per 11. 45. Contrarium, si die uno ante apogaeum inciperet. Cum itaque etiam nostrum tempus arcum exhibuerit majorem, nostrum etiam aphelium promoveri oportet. Primum horas nostras dimidia parte ante aphelium, dimidiâ post perihelium referemus.