Latin
CAPVT XLIII
Kepler, Astronomia nova 210
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIII. De defectu aequationam, quae bisectione eccentricitatis &areis triangularibus extruuntur; posita orbita PLANETAE perfecte circulari. 15 de bisectione eccentricitatis MARTIAE certissime demonstratis, quae parte tertia itidem &de theoria SOLIS evicimus; jam demum tempus esset, ut plena hujus rei fide muniti, ad speculationes Physicas capitis xxxII &sequentium, utpote communes omnibus PLANETIS futuras, accederemus: nisi certo consilio mihi visum esset illas praemittere; eo quod illic ratio aequationum ex causis Physicis computandarum absolvenda fuit pro theoria SOLIS vel TERRAE, omnimoda perfectione; &quod scirem, ubi illa condendarum aequationum METHODVS etiam theoriae MARTIS applicanda fuerit, multo difficiliores speculationes secuturas. Etenim verissima orbium conformatione inventa, necesse est, indidem etiam aequationes eccentri sequi, quibus solis hactenus servivit hypothesis illa vicaria capite XVI inquisita. Id ergo hac vice explorabimus. Quare secundum demonstrata capitis XL, quae hic omnia &singula repetita intelligantur, sit orbita PLANETAE ex opinione trita circulus; etsi jam cap. XLI nos de eo jussit dubitare: Quare in anomalia eccentri 9ò eccentricitas capite XLII inventa, 9264, erit tangens: quae ostendet partem aequationis Opticam 5. 17. 34. Et quia in anomalia eccentri po area trianguli est rectangula, ducto igitur radio in dimidium eccentricitatis scilicet 4632, provenit area trianguli 463200000. Vt autem area circuli 31411926526 ad gradus 180 sive 1296000 secunda, sic haec jam inventa crea 463200000ad 19108 seu 5. 1g. 28 partem aequationis Physicam. Itaque tota aequatio 16. 36. 2. ut ita anomaliae mediae 95. 18. 25. respondeat coaequata 84. 42. 26. At secundum METHODVM capitis XVIII vicaria hypothesis, sat fida in longitudine, ostendit nobis, quod eidem anomaliae mediae 95. 18. 25 respondere debeat coaequata 84. 42. 2. Differentia 24. Sumatur jam anomalia eccentri nostri 45. &135. Etut totus ad sinus horum angulorum, ita area 19108 maximi trianguli aequatorii ad aream hujus loci 13512 sive 3. 45. 12. ut additione hujus partis aequationis Physicae ad anomaliam eccentri, constituantura nomaliae mediae 48. 45. 12 &13g. 45. 12. Datis vero cruribus angulorum datorum, prodeunt anguli anomaliae coaequatae his mediis anomats respondentes 4F. 2g. 54. 130. 59. 25. At per vicariam hypothesin, ut capite xVIII Operis, assumptis iisdem anomaliis simplicibus 44 &18412. prodeunt coaequatae illic 41. 26. 33. minus quam peraream trianguli, excessus §. 21. hic 131. 7. 26. plus quam per aream trianguli defectus g. Itaque cum certum sit, vicariae nostrae tantum errorem tribui non posse, necesse mihi fuit credere, hanc rationem aequandi etiamnum esse imperfectam.