# Astronomia nova 211

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/211

Et capite quidem XIX cum bisectionem in MARTE tentarem, & per immobile punctum aequantis more PTOLEMAICO aequationes computarem, inventa est differentia circa 45 anomaliam eccentri pene tanta, in partes tamen contrarias. Nam in superiori quadrante PLANETA appropinquabat aphelio, in inferiori perihelio, plus quam par erat; hic in superiori quadrante discedit longius ab aphelio, in inferiori a perihelio, quam par est. Itaque supra ab aphelio est nimis velox, infra aperihelio itidem. Quare tardior justo erit in longitudinibus mediis. Credo jam lectori incidisse, an forte errorum causa inde sit, quod capite XL dictum est, vitium subesse huic operationi per areas, eo quod areae non aequipolleant distantiis, celeritatis & morarum moderatricibus. Atqui non hinc esse potest praesens error. Primum enim excessus summae distantiarum supra aream circuli parvus est, spaciolum nempe inter conchoides, parvum admodum: deinde area exhibet distantias omnes quidem justo breviores, maxime vero eas quae sunt in longitudinibus mediis. Ergo si quis error hinc manat, is in hoc est, quod non satis longas moras PLANETAE facimus in longitudinibus mediis. At errores quos jam deprehendimus in contrarium abeunt. nimis enim longas moras fecimus PLANETAE in longitudinibus mediis. Idem illi quóque potest objici, qui suspicionem inde concipere voluerit, quod misso COPERNICI & TYCHONIS duplici epicyclo, qui orbitam PLANETAE facit ovalem, nos PTOLEMAICVM perfectum circulum in praesens susceperimus. Nam dictum est in fine capitis quarti, illam COPERNICANAM orbitam non incurrere ad centrum, quod hic nobis esset usui, sed excurrere a centro particulis 246, quod hic potius augeret errorem, qui hoc jam sequimur, moras esse ut distantias. Vt autem ad oculum pateat, parvum admodum effici spacium conchoidis cap. xi. perpende quod secans anguli 5. 19. (maximae aequationis Opticae) est 100432, linea videlicet EA. Ex hoc igitur excessu 432, qui est lineola BA, pars lineae EA, propemodum discere poterimus accumulationem omnium horum excessuum; puta QA.RA.BA.SA. Isa LA. in hunc modum. Secans gradûs go, ejusdemque tangens, compositi, tantundem faciunt, quantum sinus omnium graduum totius semicirculi, manu ducente nos CARDANO in libris de subtilitate, quo loco circuli proprietates explicat. Ejus rei demonstrationem profitetur JVSTVS BVRGIVS. Ergo si excessus nostri omnes residut à maximo 432, essent, ut sinus utrinque in semicirculo ad semidiametrum, tunc ut nnoro ad summam secantis & tangentis gradus 89 scilicet ad IISSSCO, ummam omnium excessuum ad singulos gradus semicirculi fere. Nam quanto distantiarum excessus in superiori stequadrante sunt longiores his secantum exceßibus, tanto in inferiore quadrante fere sunt breviores. his. Atqui nondum ita sunt excessus QA.RA.SA. &C. ad invicem, uti sinus aliquotorum graduum: sed fere utuntur sinuum proportione dupla. Vi sinus gradus g0 est duplus sinus gr. 30.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
