Latin
CAPVT XLIV
Kepler, Astronomia nova 212-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIV. Viam PLANETAE per auram aetheriam non esse circulum, ne quidem respectu primae inaequalitatis solitariae, si etiam mente removeas BRAHEANAS &PTOLEMAICAS spirarum implicationes ex inaequalitate secunda duobus his authoribus resultantes. TRICITATE &proportione orbium certissime conutis, mirum Astronomo videri possit, superesse adhuc aliud impedimentum, quo minus de Astronomia triumphareliceat. Et me CHRISTE biennium integrum triumphaveram. Caeterum comparatione eorum, quae capitibus XLI. XLII. XLIII. praecedentibus constituta sunt, facile apparet, quid nobis adhuc desit. Differebant plurimum loca aphelii, eccentricitas &proportio orbium utrinque constituta.