# Astronomia nova 212-2

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XLIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/212-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/212-2

CAPVT XLIV. Viam PLANETAE per auram aetheriam non esse circulum, ne quidem respectu primae inaequalitatis solitariae, si etiam mente removeas BRAHEANAS & PTOLEMAICAS spirarum implicationes ex inaequalitate secunda duobus his authoribus resultantes. TRICITATE & proportione orbium certissime conutis, mirum Astronomo videri possit, superesse adhuc aliud impedimentum, quo minus de Astronomia triumphareliceat. Et me CHRISTE biennium integrum triumphaveram. Caeterum comparatione eorum, quae capitibus XLI. XLII. XLIII. praecedentibus constituta sunt, facile apparet, quid nobis adhuc desit. Differebant plurimum loca aphelii, eccentricitas & proportio orbium utrinque constituta.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
