# Astronomia nova 212

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/212

Jam aequatio Optica gr. 90. est 5. 19. ejusque sinus dimidium exhibet arcum itidem fere dimidium prioris scilicet T. 39. 15 pro aequatione Optica anomaliae eccentri z0 cujus secans est 100107. Et hic 107 excessus secantis supra sinum rectum, est sere quarta pars prioris 432; cum sinus gradus 30 esset dimidia pars de sinu gradus 90. Videat Geometra aliquis, an thema sit demonstrabile. Mihi sufficit in praesens, minima, in quibus occupor, respondere. Igitur ad 432, accumulantur partes non proportionales sinubus, sed semper minores, & in gradu 45 vel circiter, tantummodo semisses; ante illum, minus semissi; ita ut circa 30 sint tantum quadrantes, & denique insensibiles. Itaque (quod experientia testatur, sigillatim computatis omnibus distantiis, & in unam summam conjectis) de summa 49934 retinemus tantum partem septimam & 7000 circiter. Et quia distantia una 100000 valet 60 minuta, summulae huic debebuntur non plus 4 1/2 minuta. de quibus tamen aliquid spargitur in omnem ambitum; ut hic errorculus circa 45. & 135, ubi maximus, etiam in MARTE insensibilis evadat. Quapropter alia nobis hujus dissonantiae occasio quaerenda erit

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
