Latin
CAPVT XLIV
Kepler, Astronomia nova 213-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quis hanc differentiam lubricae observandi fortunae tribuere velit: nae is vim demonstrationum hactenus usurpatarum non attenderit neque perceperit oportet: &nequissimam mihi fraudem imputabit crassissime corruptarum BRAHEI observationum. Itaque ad observationes annorum sequentium provoce, quas tamen periti Observatores instituant. nam si quid ex uno latere indulsi meo voto, id ex altero latere tanto majorem in errorem excrescet. Sed nihil his opus. Vobiscum mihi serilio est, periti rerum Astronomicarum, qui Sophistica effugia caeteris disciplinis creberrima, in Astronomia nulli patere scitis. Vos appello. Videtis in K defectum a circulo parvum; in η, &,ex utroque quidem latere, magnum admodum, quantum per observandi incertitudinem (ob quam 200 fortassis aut summum 300 particulas capite quidem XLII in dubio pono) excusare non possumus. Quid ergo dicendum? Num hoc illud est, quod supra cap. VI. dictum, per translationem suppositionum à medio ad apparentem SOLIS motum, alium constitui eccentricum, qui ad latus apogaei SOLIS excedat? Nequaquam. Nam quantum is hinc excedit, tantum inde appropinquat. Hic autem videtis utrinque PLANETAM a circuli orbita ad centrum appropinquare. quod multae aliae observationes partim secuturae cap. LI. LIII. attestantur. Itaque plane hoc est: Orbita PLANETAE non est circulus, sed ingrediens ad latera utraque paulatim, iterumque ad circuli amplitudinem in perigaeo exiens. cujusmodi figuram itineris ovalem appellitant. Atque hoc idem etiam ex capite praecedente XLIII probatur. In eo positum fuit, planum perfecti eccenviici aequipollere quam proxime distantiis omnibus, aequalium quo teusique partium circumferentiae illius eccentricae, a fente virtutis motricis; itaque partes plani metiri moras, quas PLANETA in partibus respondentis circumferentiae eccentricae trahat. Quod si igitur planum illud, circa quod PLANETA limitem.