Latin
CAPVT XLVI
Kepler, Astronomia nova 217-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLVI. Quomodo describi possit linea motus PLANETAE, ex opinione capitis XLV, qualisque ea sit. APITE superiori causa quidem dicta est, qua fieri possit, ut PLANETA a circulari orbita aberret: delineatio vero Geometrica itineris nequit per illud schema expediri. Nam epicyclus inclinatur pro longitudine distantiarum: distantiarum autem multitudo &longitudo vicissim ex epicycli conversionependet. Et quia summa aistantiarum inest in plano eccentri, ut capite XI demonstratum; nequit igitur inveniri ea summa, nisi epicyclus hic in eccentricum transmutetur. Est autem demonstratum capite 11, &repetitum capite XXXIX, &usurpatum capite XL, quod si scribatur ex centro a concentricus semidiametro aequali ipsi βδ, inque eo epicyclus semidiametro à β: scribatur deinde centro β eccentricus o λ, eccentricitate àβ, &postea dividantur circumferentiae, cum epicycli, tumeccentrici è λ, in partes similes: quod distantiae punctorum divisionis cum epicycli tum eccentrici à suscepto puncto à, siant utrinque eaedem longitudine. Hoc praemisso, cum capite XL per suppositionem eccentri facilem &planam tradiderimus demonstrationem, methodumque computandi distantias: hic quoque distantias nos in eccentro speculari possumus, etsi ponimus illas motu aequabili epicyclo PLANETA administrari. Quo pacto via nobis aperta esse videtur ad Geometricam descriptionem itineris PLANETARII, quod ex hypothesi capitis XLV sequitur. Dicamus igitur captus caussa, PLANE* Iloc locu, quanidu crnmm disaumam Ei hoc E. anitulus Yβ, miciiu tepni. ruius genmina &Physica melitta ast aliia δAμ planitiea, ut insra patabit. Primum tentamEsarjstonii ovalis.