# Astronomia nova 223.1-4

Kepler, Astronomia nova, 223.1 to 223.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/223.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/223.1

CAPVT XLVII. Quadratura tentata plani oviformis, quod peperit caput XLV. & quod describere satagebamus cap. XLVI: & per eam METHODVS aequationum. IHIL. PROFECIMVS, si non ex suscepta hypothesi, & caussis Physicis capitis XLV, quas hic pro veris sequimur, justas extruxerimus aequationes, non minus quam distantias. Cum autem aequatio componatur ex parallaxi punctorum eccentrici, & mora; quarum illam, partem aequationis Opticam, hanc Physicam appellare soleo: moram vero si quicquam aliud, planum certe circumscriptum itinere PLANETAE, compendiosissime (licet non perfectissime) metiatur: revolvimur igitur ad dimensionem eccentrici ooidis plani, cujus delineandi leges sunt praemissae. Nam etsi parum aliquid nobis deest, quo minus genuinam hanc temporis mensuram statuamus (illud nempe, quod ad obidis circumferentiam magis etiam quam ad circularem inclines sunt lineae, quae partes circumferentiae illius, cum fonte virtutis connectunt; adeoque etiam illae lineae, quae ex centro eccentrici ad easdem illas partes ooidis ducuntur; cum alias radii ex centro ad perfecti circuli circumferentiam omnino recti sint:) unde sequitur, ut nec summa distantiarum exacte mensuretur a plano, nec arcus ooidis sint exacte proportionales distantiis. quae omnia patebunt ex relectione capitis XL & XXXII. quam parvum tamen illud sit futurum, ex cap. XLIII conjecturam capere licet. Quomodo autem planum hoc aliter metiri, ad planum circuli comparare, & in imperatas partes dividere possimus, nisi quadratum inveniamus aequale resegmento sive lunulae resectae? Hic igitur accersendus nobis e Tragoedia θες, imo vero λόγος τις, ἀπὸ μηχανῆς, qui nos doceat machinari quadraturam obidis, aut limbi, in schemate penultimo, seu lunulae dNS, cujus abscissione ex &xA circuli plano, obides δoλ generatur. Vt igitur prius cap. xI in conchoide spacio, sic nunc iterum in coide aut si forte mavis, metopoide) appello Geometras, eorumque opem imploro Si figura nostra esset perfecta ellipsis, peractum esset ab ARCHIMEDE negocium, qui libro de Sphaeroidibus prop. VI. VII. VIII. demonstrat, sic esse planum ellipsis ad planum circuli communi majori diametro cum ellipsis utentis, ut est rectangulum diametrorum (seu figura sectionis) ad quadratum diametri circuli. Sit autem haec figura perfecta ellipsis. parum enim differt. Videamus quid inde sequatur.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
