# Astronomia nova 226

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/226

Sed hoc quidem, ô Geometrae, non est demonstrare. Juvabitis itaque me. Et si verum hoc esse constiterit, METHODVM deinde docebitis, qua non tantum totius areolae inter rectam CED & curvam COD qaantitas, quam hactenus aequalem dixi circello eccentricitatis (duę enim lunulae aequantur circello, & haec areola jam ponitur dupla ad unam lunulam), sed etiam quaelibet ejus pars, ad quamcunque datam longitudinem partium CG, CH, cognoscatur, & ad planum inter CD & BB comparetur. RVRSVM autem, ut prius cap. XLVI, quia nobis per Geometriam non patet liber exitus, paciscemur cum ἀτεχνία, & quid mirum? cum ipsa cap. XLV nata opinio, quae nos in has difficultates conjecit, falsa sit. Resumatur itaque schema prius capitis XLVI. Quod si planum δολ, quod est ooides, perfecta esset ellipsis, descripta ellipsi δ’oλ & plano circuli δ&λ super communi longiori diametro δλ, & planis utriusque figurae, ex altero latere longioris diametri, divisis per BC ordinatim applicatas (hoc est perpendiculares ad longiorem diametrum δλ), semper portiones ellipsis νδC ad portiones circuli BSC in eadem manerent proportione. quod demonstrant Conici authores, & ARCHIMEDES de sphaeroidibus prop. V. usurpat. Tunc igitur ne quidem opus esset cognitione plani oviformis. Pro plano enim ellipsis planum circuli, & pro partibus ellipsis similes partes circuli adhiberemus. Esto doλellipsis perfecta. parum enim ab ea differt. & ex aliquo punctorum ellipsis, pum V, descendat perpendicularis in δλ, quae sit νμ, & continuetur donec secet circulum in B. & connectantur B, ν, cum à. Quia ergo, ut βc ad βξ sic CR ad CV, ex suppositione perfectae ellipseos & prop. V. sphaervideon: & vero ut BC ad CV, sic area B & C ad artam vde: at etiam ut ne ad evsic Bac area ad vacaream: Vt igitur sφ ad βξ, sic aβδ area ad aν δaream. Vbi tempus numerandum pra Quare proposito tempore discessus PLANETAE ab ipso δ, siat primo, ut inquitenda iislantia Plantiae tempus periodicum ad 4 rectos, sic propositum tempus ad anguium circaβ, pua Iale ta δβζ, & computetur distantia ἀζ, cui aequalis est φαν. Vhi repus numexundum pro Rursum fiut, ut dimidium tempus periodicum ad aream semicirculi d3) aequarinnt renotam, sic tempus propositum (cujus mensuram jam modo diximus esse aliam, &, cum distantia aζ computaretur ) ad aream αnδ. Sic dan endus jamest angulus BßO tantus, ut sinus ejus BE multipli àβ, hoc est, ut arca trianguli αBO, juncta sectori EβS, fasam prius ex tempore oblatam. Vbi conjectatione & regula Falstopus est. Vb. BQd angulum fueris assecutus, postea in triangulo B βα, ex angulo β, & lateribus notis àβ, βB, innotescet angulus nαδ.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
