# Astronomia nova 23

Kepler, Astronomia nova, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/23

Id patebit ex triangulo βyX, in quo βχ est parallelos ipsi θy, & rectus ad X, & γβχ aequalis ipsi θγβ, scilicet 5 gr. 27 min. 47 sec. & βy 6763. Hinc latera inveniuntur γχ 644, βχ6732. Ergo in βxQ rectangulo, cum sit βOIOGOOO, eo quo β centrum eccentrici Q & χβ 6732, erit χ q 99773. Cuiaddexy 644. prodit quantitas γφιο04ι7. Erat vero γυ99725. Ergo vφ quaesita est 692. Connexis jam ὑQ cumd loco visus, quantitas ὐδφ anguli sic invenitur. Supra fuit δ y 19763 dimensionis proximae: & angulus ad y est rectus. Vi ergo δγ ad γO & γυ, ita sinus totus ad tangentes angulorum γὸ φ, γδυ. Prodeunt autem 78gr. 5imin. Itaque differentia horum angulorum 4 min. 24 sec angulus scilicet υδφ. Multo minor erit σ δτ, quia στ minor quam ὑQ utpote sectioni eccentrorum propior. Vides igitur quam propinque relinquatur visui in δ sua apparentia, etsi novum iter Planetae in coelo per translationem visus & mutationem hypotheseos supponatur. Et tamen relinquitur adhuc in potestate artificis, ut motum medium & proportionem eccentricitatum cum inter se tum ad radium orbis nonnihil variet, siquidem id ipsi futurum sit utile, ad obliterandam hanc qualemcunque quinque minutorum discrepantiam. ITX HAEC aequipollentia potissimum refertur ad inaequalitatem primam, nimirum ad ea, quae in δ apparent prope centrum eccentrici. At in secunda inaequalitate, seu in prosthaphaeresibus orbis annui, multum refert (ut & supra dictum in alia aequipollentia) utrum Planeta in ξ π circumeat an in ὅρ. Et supra quidem 246 particulas differentiam inter Ptolemaicam & Copernicanam hypothesin) contemnere non poteramus; multo minus hic jam 880 vel in aliadimensione 1344 praeteriverimus. Id autem quantum diversitatis pariat in viso loco MARTIS, sequenti capite videbimus, TRANSPOSVIMVS hactenus visum ex δ in α. Demonstretur jam, quod eadem fere sequantur visu manente transposito verò puncto aequantis, ut appareat idem hoc capite fieri posse in eccentrico qui habet aequantem, quod supra in fine capitis tertii fieri potuit in eccentrico simplici. Illic enim, seu visus seu centrum eccentrici transponerentur, contingebant eadem: hic similiter, seu visus seu centrum aequantis transponantur, contingunt fere eadem.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
