# Astronomia nova 231.5-6

Kepler, Astronomia nova, 231.5 to 231.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/231.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/231.5

Sumatur etiam dimidium de HD, & extendatur à u versus D, sitque B1: & centro 1, diastemate ID, circulus DK segibatur, tangens eccentricum in D. Scribatus autem & centro B, diastemate BH, circulus HK, tangens priorem in K. Manifestum est, circulum HK minorem esse quam DK, & circulum DGR majorem esse quam DK. Et quia circulares circumferentiae sunt ad invicem, ut eorum semidiametri: ut igitur BD ad DI & IH, sic circulus major DG ad minores DK & KH. Sed DI est medium Arithmeticum inter DB & HI, quia BI est dimidium ipsius HD. Ergo etiam circulus DK, tangens minorem & majorem ex eodem B centronescriptos, medium Arithmeticum inter illos circulos, quos langit. Quod si via Ovalis continuetur; ex supposito tanget & ipsa majorem circulum in aphelio D & perihelio R, minorem vero num longitudinibus mediis, ut ita sit major minori HK, minor majori circulo DR. Consentaneum igitur est, non longe abesse ovalem circumferentiam à longitudine circularis circumferentiae DK. Paulo tamen ma orem credere facit haec demonstratio.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
