# Astronomia nova 234

Kepler, Astronomia nova, IC PIQICIIRISQ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/234

9165 parvam esse nimis. Quam correxi secundum methodum capite praecedente obiter traditam. ut quia in longitudinibus mediis plus indigemus per 3. 56 in aequatione maxima, dimidium igitur i. 55 datur parti Opticae, residuum Physicae. Ac cum 9165 subtendat 5 gr. 15 min. 30 sec. tu sume 5 gr. 17min. 25 sec. qui monstrat 9227. Itaque novaeccentricitate 9230 (quae parum abest a 9264 quam cap. XLII inveni, nec multo longius a 9282, quod est dimidium eccentricitatis aequantis cap. XVII) universum hunc laborem reiteravi. Nam primo distantiae GA, vel CA fuerunt extructae ad singulos gradus integros anomaliae distantiariae coaequatae GAD. Post traductae ad mediae anomaliae distantiariae gradus integros GD vel GBD. Tertio binae proximae, fuerunt conjunctae ut GA, AD. Quarto iis divisoribus divisa est centies octuagies. summa 358. 58. 36. longitudo scilicet viae ovalis. Quinto sigillatim invicem fuerunt additi arcus singuli viae ovalis. Sexto ex priori frustranea operatione mutuatae fuerunt amplificationes Opticae, quod viderem illas jam bis computatas parum admodum discrepare. Itaque & hae sigillatim sunt additae ad superiorum summam. Septimo summae arcuum auctae summis amplificationum Opticarum. Octavo ex hoc sic invento angulo CBD ad centrum eccentrici B, & ex distantia CA seu latere opposito, & eccentricitate AB ceu latere tertio, inquisivi angulos 180 aequationis Opticae ACB, unde totae aequationes & anomaliae coaequatae prodierunt. Prodiit autem ad anomaliam mediam coaequata, quae in vicaria. Differentia Itaque eccentricitas etiamnum potest augeri, & Planeta superius ab aphelio, exiguo fit tardior justo; versus perihelium itidem; quare circa PAR circa longitudines medias velocior justo, ut & prius capite XLVII. Nimium igitur distantiarum videtur conferri circa apsidas; non satis multas, aut non satis longas circa medias longitudines. Sed hujus rei consideratio suo loco sequitur.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
