# Astronomia nova 235-2

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/235-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/235-2

CAPVT XLIX. Elenchus prioris METHODI aequationum, & METHODVS concinnior, innixa principiis, viam ovalem ex sententia capitis XLV componentibus. IGITVR causam ἀτεχνίας hujus jam absolutae methodi videas, perpende quibus fundamentis innitatur. Ponitur Planeta in epicyclo moveri aequaliter, a Sole rapi inaequaliter, pro ratione distantiarum. Ex his duobus motus principiis nascitur via ovalis. At nequit hac methodo sciri, quanta portio de via ovali, cuique dato tempori respondeat; etsi sciatur distantia illius portionis: nisi ab initio sciatur longitudo totiûs ovalis. Nequit autem sciri longitudo ovalis, nisi ex modulo ingressus Planetae a circumferentia circuli ad latera. Sed neque modulus hujus ingressus ante noscitur, quam noscatur quanta portio devia ovali sub quocunque dato tempore conficiatur. Hic vides peti principium: & in operatione nostra, prius assumpseramus quod quaeebatur, scilicet longitudinem ovalis. Neque hoc vitium saltem est intellectionis nostrae, sed ab ipso primaevo ordinatore Planetariorum cursuum alienissimum: qualem αγεωμέτρητον anticipationem in caeteris ejus operibus hactenus non invenimus. Itaque aut alia est ineunda ratio, opinionem capitis XLV ad calculos vocandi: aut si hoc fieri nequit, opinio ipsa, utpote de hac principii petitione suspecta, vacillabit.. Implicatio nobis hinc est nata, quod ovalem compositam viam, mensura aequabili temporis usi, in partes secuimus inaequales; & sic hujus * Hrc sub cerra conditione suns vEra, si nempi radii virmosi rx Sole fini Plunera pro loeo, seu instat curtus, in quo Planeta vehatus, quod hlae ponimius: per se autem rerum non est.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
