# Astronomia nova 235

Kepler, Astronomia nova, IC PIQICIIRISQ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/235

Cum igitur viderem semper tanto propius accedi ad aequationes veras hypothesi vicaria cap. xvii proditas, quanto dexterius & quanto convenientius ad calculi rationes moderandas, advocantur caussae Physicae, cap. XLV introductae: multum mihi ipsi sum gratulatus, & in opinione capitis XLV confirmatus. Contra cum pigeret ἀτεχνίας multiplicis, quacum hoc capite sum luctatus: non quievi, quin certiorem & expeditiorem aliquam viam insisterem: simulque suspicari coepi, ne sic quidem omnino effectum esse calculo, quod opinio capitis XLV jusserat.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
