# Astronomia nova 236

Kepler, Astronomia nova, CAPVT XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/236

Vide de hoc capire XXXIX. modum primum. Nami inter quinque absinnda sille rejecta, lile tantum unum, nempe ultiimium utmirtimus, relqua quatuot retinetmus. hujus ovalis compositae partes inaequales sed distantiarum compensatione rursum aequatas moris Planetae aequalibus circumcirca admensi sumus. Atqui in praesuppositis habebamus, alteram saltem virtutem, eam quae ex SoLE, intendi pro distantiarum ratione; virtutem Planetae propriam minime: jam hic in opere, utramque vim quodammodo obnoxiam facimus huic proportioni distantiarum, quia utriusque commune opus, ovalem, Planetae damus, ad modulum distantiarum percurrendam. Etsi igitur propinque admodum ad veritatem accessimus in effectu hujus methodi: nihil tamen habemus, quo gloriemur, expressam esse ea opinionem capitis XLV, si a ratione destituimur. Rectius igitur videbamur acturi, si missa via ovali composita, ejusque plani quadratura, capitis XLVI. XLVII. XLVIII. materia, ad ipsa ovalis viae principia capite XLV assumpta, calculum converteremus. Relegatur caput XLV, & centro A corpore SOLIS, diastemate AD, circulus DG, centri epicycli, scribatur; & alius, centro A, diastemate AB, circulus aphelii; in quo sit AGB linea apsidum; & Planeta, quando est ἀφηλιος, sit in B. Sit autem tempus aliquod elapsum ab eo, quo Planeta fuit in B, cujus mensura sit CDE angulus in epicyclo, ut B, aphelio epicycli in C translato, & G centro epicycli in D, Planeta in epicyclo à C in E iverit. Ergo ad cognoscendum DAB angulum, sub CDE tempus, perpende, Planetam aB in E pervenisse duabus virtutibus; altera, quae ipsum fecit Soli propiorem, quae simul etiam eduxit eum è linea AC vel AD, in qua prius fuerat, cum AC esset in AB; altera, quae ipsum cum epicyclo promovit, ut centrum epicycli D esset in AC linea, cum prius in AB esset. Illa vero virtus, quae centrum epicycli circumagit, tempore ber 380 signato, movet per gradus 360, seu quatuor rectos circa A, propter distantiarum 3ëo summam. Ergo data summa aliquot distantiarum ex CDE tempore ut hactenus, davitur etiam angulus DAB. Quam enim impreßionem facit SOLin corpus Planetae per mediantes distantias, AB, AE, eandem ponitur etiam facere impreßionem in centrum epicycli GD: propterea quod Planeta, si se ipse non extricasset interea versus B ex radio virtuoso AB vel AC, sed tantum descendisset ad Solem, tunc adnuc esset in AC, ejusque puncto * F, in qua linea & ipsum D centrum epicycli ines Extricavit autem sese, lege epicyclica, & diastemate DE, angulo ODE (h enim vult opinio capitis XLV, cui hic operamur.) Ergo ipse sibi fictione quadam centrum epicycli in D reponit. Diximus enim cap. XXXIX. quomodo imaginandum sit, Virtutem seu fictitios radios virtuosos AB. AC. &c. servire Planetae pro loco. Jam etsi non plane eadem est proportio BE arcuum vtae ovalis ad totam ovalem, quae est arcuum GD respondentium perfecti circuli ad totum circulum. Sed neque ut BC ad totum ambitum circuli BC, sic arcus ovalis BF ad totam ovalem.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
